Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 8

6.40 cetera iam non significandi gratia sed ad ornandam et augendam orationem assumuntur. ornat enim epitheton, quod recte dicimus appositum, a nonnullis sequens dicitur. eo poetae et frequentius et liberius utuntur. namque illis satis est convenire id verbo, cui apponitur, itaque et dentes albos et humida vina id iis non reprehendemus; apud oratorem, nisi aliquid efficitur, redundat. tum autem efficitur, si sine illo, quod dicitur, minus est:
6.41 qualia sunt O scelus abominandum, o deformem libidinem. exornatur autem res tota maxime translationibus, cupiditas effrenata et insanae substructiones. et solet fieri aliis adiunctis epitheton tropus, ut apud Vergilium turpis egestas et tristis senectus. verum tamen talis est ratio huiusce virtutis, ut sine appositis nuda sit et velut incompta oratio, oneretur tamen multis.
6.42 nam fit longa et impedita, ut id quaestionibus eam iudices indices, vulgo: iungas, MSS. id quaestionibus is clearly corrupt. similem agmini totidem lixas habenti quot milites, cui et numerus est duplex nec duplum virium; quanquam non singula modo sed etiam plura verba apponi solent: ut coniugio Anchise Veneris dignate superbo. Sed hoc quocunque modo:

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme