Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 8

6.28 est etiam huic tropo quaedam cum synecdoche vicinia. nam , cum dico vultus hominis pro vultu, dico pluraliter quod singulare est; sed non id ago, ut unum ex multis intelligatur (nam id est manifestum), sed nomen immuto immuto, early edd.: malta, MSS. ; et cum aurata tecta aurea, pusillum a vero discedo, quia non est nisi nisi added by Badius. pars auratura. quae singula persequi minutioris est curae etiam non oratorem instruentibus. antonomasia ,
6.29 quae aliquid pro nomine ponit, poetis utroque modo frequentissima, et per epitheton, quod detracto eo, cui apponitur, valet pro nomine, Tydides, Pelides: et ex his, quae id quoque sunt praecipua, divum pater atque hominum rex; et ex factis, quibus persona signatur, thalamo quae fixa reliquit impius . Oratoribus etiamsi rarus eius rei,
6.30 nonnullus tamen usus est. nam ut Tydiden et Peliden non dixerint, ita dixerint impios et parricidas; eversorem quoque Carthaginis et Numantiae pro Scipione et Romanae eloquentiae principem pro Cicerone posuisse non dubitem. ipse certe usus est hac libertate: non multa peccas, inquit ille fortissimo viro senior magister; neutrum enim nomen est positum et utrumque intelligitur. onomatopoeia quidem,
6.31 id est fictio nominis, Graecis inter maximas habita virtutes, nobis vix permittitur. et sunt plurima ita posita ab iis, qui sermonem primi fecerunt aptantes adfectibus vocem. nam mugitus et sibilus et murmur inde venerunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme