Book 8
5.34
ego vero haec lumina orationis velut oculos quosdam esse eloquentiae credo. sed neque oculos esse toto corpore velim, ne cetera membra officium suum perdant; et, si necesse sit, veterem illum horrorem dicendi malim quam istam novam licentiam. sed patet media quaedam via, sicut in cultu victuque accessit aliquis citra reprehensionem nitor. quare , sicut possumus, adiiciamus virtutibus; prius tamen sit vitiis carere, ne, dum volumus esse meliores veteribus, simus tantum dissimiles.
5.35
reddam nunc, quam proximam partem dixeram esse de tropis, quos modos clarissimi nostrorum auctores vocant. horum tradere praecepta et grammatici solent. sed a me, cum de illorum officio loquerer, dilata pars haec est, quia de ornatu orationis gravior videbatur locus et maiori operi reservandus.
6.1
tropus est verbi vel sermonis a propria significatione id aliam cum virtute mutatio. circa quem inexplicabilis et grammaticis inter ipsos et philosophis pugna est, quae sint genera, quae species, qui numerus, quis cuique subiiciatur.
6.2
nos omissis, quae nihil ad instruendum oratorem pertinent, cauillationibus, necessarios maxime atque id usum receptos exsequemur, haec modo id his adnotasse contenti, quosdam gratia significationis quosdam decoris assumi, et esse alios id verbis propriis alios id tralatis, vertique formas non verborum modo sed et sensuum et compositionis.