Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 8

5.26 ut in satis omnibus fructibusque arborum nihil ad iustam magnitudinem adolescere potest, quod loco in quem crescat caret, nec pictura, in qua nihil circumlitum est, eminet;— ideoque artifices etiam, cum plura in unam tabulam opera contulerunt, spatiis distinguunt, ne umbrae in corpora cadant.
5.27 facit res eadem concisam quoque orationem; subsistit enim omnis sententia, ideoque post eam utique aliud est initium. unde soluta fere oratio et e singulis non membris sed frustis collata structura caret, cum illa rotunda et undique circumcisa insistere invicem
5.28 nequeant. praeter hoc etiam color ipse dicendi quamlibet claris, multis tamen ac variis velut maculis conspergitur. porro , ut adfert lumen clavus purpurae in loco insertus, adferent lumen clavus et purpurae, B (adferunt, Spading. ita certe neminem deceat intertexta pluribus notis vestis. quare ,
5.29 licet haec et nitere et aliquatenus exstare videantur, tamen et lumina illa non flammae, sed scintillis inter fumum emicantibus similia dixeris (quae ne apparent quidem, ubi tota lucet oratio, ut in sole sidera ipsa desinunt cerni); et, quae crebris parvisque conatibus se attollunt, inaequalia tantum et velut confragosa nec admirationem consequuntur eminentium et planorum gratiam perdunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme