Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 8

5.6 tam deest avaro, quod habet, quam quod non habet. Sed maiorem vim accipiunt et mutatione figurae, ut usque adeone mori miserum est? acrius hoc enim quam per se, mors misera non est. et translatione a communi ad proprium; nam, cum sit rectum, nocere facile est, prodesse difficile, vehementius apud Ovidium Medea dicit, servare potui; perdere an possim, rogas? Vertit ad personam Cicero:
5.7 nihil habet, Caesar, nec fortuna tua maius quam ut possis, nec natura melius quam ut velis servare quam plurimos. ita , quae erant rerum, propria fecit hominis. in hoc genere custodiendum est et id, quod ubique, ne crebrae sint, ne palam falsae (quales frequenter ab iis dicuntur, qui haec καθολικὰ vocant, et, quidquid pro causa videtur, quasi indubitatum pronuntiant), et ne passim et a quocunque dicantur.
5.8 magis enim decet eos, in quibus est auctoritas, ut rei pondus etiam persona confirmet. quis enim ferat puerum aut adolescentulum aut etiam ignobilem, si iudicet in dicendo et quodammodo praecipiat?
5.9 enthymema quoque est omne quod mente concepimus; proprie tamen dicitur, quae est sententia ex contrariis, propterea quod eminere inter ceteras videtur, ut Homerus poeta, urbs Roma. de hoc in argumentis satis dictum est. non semper autem ad probationem adhibetur sed aliquando ad ornatum:
5.10 quorum igitur impunitas, Caesar, tuae clementiae laus est, eorum te ipsorum ad crudelitatem acuet oratio? non quia sit ratio dissimilis, sed quia iam per alia, ut id iniustum appareret, effectum erat;

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme