Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 8

4.29 scio posse videri quibusdam speciem amplificationis hyperbolen quoque, nam et haec in utramque partem valet; sed quia excedit excedit, B: excidit, A. hoc nomen in tropos, differenda est. quos continuo subiungerem, nisi esset a ceteris separata ratio dicendi, quae constat non propriis sed translatis . Halm brackets quae translatis as a gloss. the sense is unsatisfactory, but no satisfactory correction seems possible. Demus ergo breviter hoc desiderio iam paene publico, ne omittamus eum, quem plerique praecipuum ac paene solum putant orationis ornatum.
5.1 sententiam veteres, quod animo sensissent, vocaverunt. id cum est apud oratores frequentissimum, tum etiam in usu cotidiano quasdam reliquias habet; nam et iuraturi ex animo nostri sententia et gratulantes ex sententia dicimus. non raro tamen et sic locuti sunt, ut sensa sua dicerent; nam sensus corporis videbantur.
5.2 sed consuetudo iam tenuit, ut mente concepta sensus vocaremus, lumina autem praecipueque in clausulis posita sententias; quae minus celebratae apud antiquos nostris temporibus modo carent. ideoque mihi et de generibus earum et de usu arbitror pauca dicenda. antiquissimae sunt,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme