Book 8
4.14
hic et Catilina Graccho et status rei publicae orbi terrarum et mediocris labefactatio caedi et incendiis et vastationi et privatus consulibus comparatur; quae si quis dilatare velit, plenos singula locos habent.
4.15
quas dixi per ratiocinationem fieri amplificationes, viderimus an satis proprio verbo significaverim. nec sum in hoc sollicitus, dum res ipsa volentibus discere appareat. hoc sum tamen secutus, quod haec amplificatio alibi posita est alibi valet; ut aliud crescat aliud augetur, inde ad id, quod extolli volumus, ratione ducitur.
4.16
obiecturus Antonio Cicero merum et vomitum, tu , inquit, istis faucibus, istis lateribus, ista gladiatoria totius corporis firmitate. quid fauces et latera ad ebrietatem? minime sunt otiosa; nam respicientes ad haec possumus aestimare, quantum ille vini in Hippiae nuptiis exhauserit, quod ferre et concoquere concoquere, Spalding : conquere, B: quod coquere, A. non posset illa corporis gladiatoria firmitate. ergo , si ex alio colligitur aliud, nec improprium nec inusitatum nomen est ratiocinationis, ut quod ex eadem causa inter status quoque habeamus.
4.17
sic et ex insequentibus amplificatio ducitur, siquidem tanta vis fuit vini erumpentis, ut non casum adferret aut voluntatem sed necessitatem, ubi minime deceret, vomendi, et cibus non recens, ut accidere interim solet, redderetur, sed usque in posterum diem redundaret.