Book 8
pr.12
his argumentandi et adficiendi locos et quibus generibus concitari, placari, resolvi iudices oporteret, adiecimus. accessit ratio divisionis. credere modo qui discet velit materiam quandam variam esse, materiam quandam variam esse, Happel : certa quaedam varia est and the like, MSS. et in qua multa etiam sine doctrina praestare debeat per se ipsa natura, ut haec de quibus dixi non tam inventa a praeceptoribus quam cum fierent observata esse videantur.
pr.13
plus exigunt laboris et curae quae sequuntur. hinc enim iam elocutionis rationem tractabimus, partem operis, ut inter omnes oratores convenit, difficillimam. nam et M. Antonius, cuius supra mentionem habuimus, cum a se disertos visos esse multos ait, eloquentem neminem: diserto satis putat dicere quae oporteat, ornate autem dicere proprium esse eloquentissimi.
pr.14
quae virtus si usque ad eum in nullo reperta est, ac ne in ipso quidem aut L. Crasso, certum est et in his et in prioribus eam desideratam, quia difficillima fuit. et Marcus Tullius inventionem quidem ac dispositionem prudentis hominis putat,
pr.15
eloquentiam oratoris, ideoque praecipue circa praecepta partis huius laboravit. quod eum merito fecisse etiam ipso rei, de qua loquimur, nomine palam declaratur. eloqui enim after enim the MSS. give hoc which is deleted by Gesner. est omnia, quae mente conceperis, promere atque ad audientes perferre; sine quo supervacua sunt priora et similia gladio condito atque intra vaginam suam haerenti.