Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 8

4.2 nam et impudicam meretricem vocavit, et eum, cui longus cum illa fuerat usus, liberius salutasset. hoc genus increscit ac fit manifestius, si ampliora verba cum ipsis nominibus, pro quibus ea posituri sumus, conferantur: ut Cicero in Verrem, non enim furem sed ereptorem, non adulterum sed expugnatorem pudicitiae, non sacrilegum sed hostem sacrorum religionumque, non sicarium sed crudelissimum carnificem civium sociorumque in vestrum iudicium adduximus.
4.3 illo enim modo ut sit multum, hoc etiam plus ut sit efficitur. quattuor tamen maxime generibus video constare amplificationem, incremento, comparatione, ratiocinatione, congerie. incrementum est potentissimum, cum magna videntur etiam quae inferiora sunt. id aut uno gradu fit aut pluribus et pervenit non modo ad summum sed interim quodammodo supra summum. omnibus his sufficit vel unum Ciceronis exemplum:
4.4 facinus est vincire civem Romanum, scelus verberare, prope parricidium necare: quid dicam in crucem tollere? nam et, si tantum verberatus esset, uno gradu increverat, ponendo etiam id esse facinus, quod erat inferius;
4.5 et, si tantum occisus esset, per plures gradus ascenderat; cum vero dixerit, prope parricidium necare, supra quod nihil est, adiecit quid dicam in crucem tollere? ita , cum id, quod maximum est, occupasset, necesse erat in eo, quod ultra est, verba deficere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme