Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 8

3.84 prior est et apud Homerum, cum Menelaus Graios in equum descendisse ait (nam verbo uno magnitudinem eius ostendit), et apud Vergilium, demissum lapsi per funem; nam sic quoque altitudo demonstrata est. idem , Cyclopa cum iacuisse dixit per antrum, prodigiosum illud corpus spatio loci mensus est.
3.85 sequens positum in voce aut omnino suppressa aut etiam abscisa. supprimitur vox, ut fecit pro Ligario Cicero: quodsi in hac tanta fortuna bonitas tanta non esset, quam tu per te, per te inquam, obtines: intelligo, quid loquar. tacuit enim illud, quod nihilominus accipimus, non deesse homines, qui ad crudelitatem eum impellant. absciditur per ἀποσιώπησιν quae, quoniam est figura, reddetur suo loco.
3.86 est in vulgaribus quoque verbis emphasis: virum esse oportet, et homo est ille, et vivendum est. adeo similis est arti plerumque natura. non tamen satis eloquentiae est, ea, de quibus dicat, clare atque evidenter ostendere; sed sunt multi ac varii excolendae orationis modi.
3.87 nam ipsa illa ἀφέλεια simplex et inadfectata habet quendam purum, qualis etiam in feminis amatur, ornatum, et sunt quaedam velut e tenui diligentia circa proprietatem significationemque munditiae. alia copia locuples, alia floribus laeta.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme