Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 8

3.80 illud pro eodem iam paene poetico spiritu, sed tamen cum sua redditione, quod est ad ornatum accommodatius: nam ut tempestates saepe certo aliquo caeli signo commoventur, saepe improvisae nulla ex certa ratione obscura aliqua ex causa concitantur, sic in hac comitiorum tempestate populari saepe intelligas, quo signo commota sit, saepe ita obscura est, ut sine causa excitata videatur. sunt et illae breves,
3.81 vagi per siluas ritu ferarum, et illud Ciceronis in Clodium, quo ex iudicio velut ex incendio nudus effugit. quibus similia possunt cuicunque etiam ex cotidiano sermone succurrere. huic subiacet virtus non solum aperte ponendi rem ante oculos, sed circumcise atque velociter.
3.82 ac merito laudatur brevitas integra; sed ea minus praestat, quotiens nihil dicit, nisi quod necesse est ( βραχυλογίαν vocant, quae reddetur inter schemata), est vero pulcherrima, cum plura paucis complectimur, quale Sallustii est, Mithridates corpore ingenti, perinde armatus. hoc male imitantes sequitur obscuritas.
3.83 vicina praedictae sed amplior virtus est ἔμφασις, altiorem praebens intellectum quam quem verba per se ipsa declarant. eius duae sunt species, altera, quae plus significat quam dicit, altera, quae etiam id quod non dicit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme