Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 8

3.72 praeclare vero ad inferendam rebus lucem repertae sunt similitudines; quarum aliae sunt, quae probationis gratia inter argumenta ponuntur, aliae ad exprimendam rerum imaginem compositae, quod est huius loci proprium: inde lupi ceu raptores atra in nebula. et avi similis, quae circum litora, circum piscosos scopulos humilis volat aequora iuxta. Quo in genere id est praecipue custodiendum,
3.73 ne id, quod similitudinis gratia adscivimus, aut obscurum sit aut ignotum. debet enim, quod illustrandae alterius rei gratia assumitur, ipsum esse clarius eo quod illuminat. quare poetis quidem permittamus sane eiusmodi exempla: qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta deserit aut Delum maternam invisit Apollo. Non idem oratorem decebit, ut occultis aperta demonstret.
3.74 sed illud quoque, de quo in argumentis diximus, similitudinis genus ornat orationem facitque sublimem, floridam, iucundam, mirabilem. nam quo quaeque longius petita est, hoc plus adfert novitatis atque inexspectata magis est.
3.75 illa vulgaria videntur et utilia tantum ad conciliandam fidem: ut terram cultu, sic animum disciplinis meliorem uberioremque fieri, et Vt medici abalienata morbis membra praecidant, ita turpes ac perniciosos, etiamsi nobis sanguine cohaereant, amputandos. iam sublimius illud pro Archia; saxa atque solitudines voci respondent, bestiae saepe immanes cantu flectuntur atque consistunt et cetera.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme