Book 8
3.67
quid plus videret qui intrasset? sic et urbium captarum crescit miseratio. sine dubio enim, qui dicit expugnatam esse civitatem, complectitur omnia quaecunque talis fortuna recipit, sed in adfectus minus penetrat brevis hic velut nuntius.
3.68
at si aperias haec, quae verbo uno inclusa erant, apparebunt effusae per domus ac templa flammae et ruentium tectorum fragor et ex diversis clamoribus unus quidam sonus, aliorum fuga incerta, alii extremo complexu suorum cohaerentes et infantium feminarumque ploratus et male usque in illum diem servati fato senes;
3.69
tum illa profanorum sacrorumque direptio, efferentium praedas repetentiumque discursus et acti ante suum quisque praedonem catenati et conata retinere infantem suum mater et, sicubi maius lucrum est, pugna inter victores. licet enim haec omnia,
3.70
ut dixi, complectatur eversio, minus est tamen totum dicere quam omnia. consequemur autem, ut manifesta sint, si fuerint veri similia; et licebit etiam falso adfingere quidquid fieri solet. continget eadem claritas etiam ex accidentibus: mihi frigidus horror membra quatit, gelidusque coit formidine sanguis. et et trepidae mares pressere ad pectora natos. Atque huius summae, iudicio quidem meo,
3.71
virtutis facillima est via. naturam intueamur, hanc sequamur. omnis eloquentia circa opera vitae est, ad se refert quisque quae audit, et id facillime accipiunt animi, quod agnoscunt.