Book 8
3.56
κακόζηλον id est mala adfectatio, per omne dicendi genus peccat. nam et tumida et pusilla et praedulcia et abundantia et arcessita et exultantia sub idem nomen cadunt. denique κακόζηλον vocatur, quidquid est ultra virtutem, quotiens ingenium iudicio caret et specie boni fallitur, omnium in eloquentia vitiorum pessimum. nam cetera parum vitantur, hoc petitur.
3.57
est autem totum in elocutione. nam rerum vitia sunt stultum, commune, contrarium, supervacuum; corrupta oratio in verbis maxime impropriis, redundantibus, comprehensione obscura compositione fracta, vocum similium aut ambiguarum puerili captatione consistit.
3.58
est autem omne κακόζηλον utique falsum, etiamsi non omne falsum κακόζηλον est enim quod I have added est enim quod as the simplest way of filling up an obvious gap. victor gives cacozelon vero est quod dicitur. dicitur aliter, quam se natura habet et quam oportet et quam sat est. totidem autem generibus corrumpitur oratio quot ornatur. sed de hac parte et in alio nobis opere plenius dictum est et in hoc saepe tractatur et adhuc spargetur omnibus locis. loquentes enim de ornatu subinde, quae sint vitanda similia virtutibus vitia, dicemus.