Book 8
3.52
peior hac ὁμοείδεια, quae nulla varietatis gratia levat taedium atque est tota coloris unius, qua maxime deprehenditur carens arte oratio; eaque et in sententiis et in figuris et in compositione longe non animis solum sed etiam auribus est ingratissima. vitanda etiam etiam added by Christ. μακρολογία,
3.53
id est longior quam oportet sermo: ut apud T. Livium, legati non impetrata pace retro domum, unde venerant, abierunt. sed huic vicina periphrasis virtus habetur. est et πλεονασμὸς vitium, cum supervacuis verbis oratio oneratur: ego oculis meis vidi; sat est enim vidi.
3.54
emendavit hoc etiam urbane in Hirtio Cicero, cui sapasim cui sapasim cum, A: cusapastium, G, while equally meaningless readings are given by later MSS. R. Unger suggested cum is Pasiphaam, Volkmann cum is apud ipsum. cum declamans filium a matre decem mensibus in utero latum esse dixisset, quid ? aliae, inquit, in perula perula, asserta: penula, MSS. solent ferre? nonnunquam tamen illud genus, cuius exemplum priore loco posui, adfirmationis gratia adhibetur: vocemque his auribus hausi.
3.55
at vitium erit, quotiens otiosum fuerit et supererit, non cum adiicietur. est etiam, quae περιεργία vocatur, supervacua, ut sic dixerim, operositas, ut a diligenti curiosus et a religion superstitio distat. atque , ut semel finiam, verbum omne, quod neque intellectum adiuvat neque ornatum, vitiosum dici potest.