Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 8

3.48 deformitati proximum est humilitatis vitium, ταπείνωσιν vocant, qua rei magnitudo vel dignitas minuitur: ut saxea est verruca in summo montis vertice. cui natura contrarium, sed errore par est, parvis dare excedentia modum nomina, nisi cum ex industria risus inde captatur. itaque nec parricidam nequam dixeris hominem nec deditum forte meretrici nefarium; quia alterum parum, alterum nimium est. proinde quaedam hebes,
3.49 sordida, ieiuna, tristis, ingrata, vilis oratio est; quae vitia facillime fient manifesta contrariis virtutibus. nam primum acuto, secundum nitido, tertium copioso, deinceps hilari, iucundo, accurato diversum est.
3.50 vitari debet debet, added by Halm. et μείωσις, cum sermoni deest aliquid, quo minus plenus sit; quanquam id obscurae potius quam inornatae orationis est vitium. sed hoc quoque, cum a prudentibus fit, schema dici solet, sicut ταυτολογία id est eiusdem verbi aut sermonis iteratio. haec enim,
3.51 quanquam non magnopere a summis auctoribus vitata, interim vitium videri potest, in quod saepe incidit etiam Cicero securus tam parvae observationis, sicut hoc loco, non solum igitur illud iudicium iudicii simile, iudices, non fuit. interim mutato nomine ἐπανάλημψις dicitur, atque est et ipsum inter schemata; quorum exempla illo loco quaerenda, quo virtutes erunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme