Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 8

3.36 cum sint eorum alia (ut dicit Cicero) nativa, id est, quae significata sunt primo sensu, alia reperta, quae ex his facta sunt, ut iam nobis ponere alia, quam quae illi rudes homines primique fecerunt, fas non sit, at derivare, flectere, coniungere, quod natis postea concessum est,
3.37 quando desiit licere? sed , si quid periculosius finxisse videbimur, quibusdam remediis praemuniendum O. est: ut ita dicam, Si licet dicere, Quodam modo, Permittite mihi sic uti. quod idem etiam in iis, quae licentius translata erunt, proderit, nihilque non tuto dici potest, in quo non falli iudicium nostrum sollicitudine ipsa manifestum erit. qua de re Graecum illud elegantissimum est, quo praecipitur προεπιπλήσσειν τῇ ὑπερβολῇ.
3.38 translata probari nisi in contextu sermonis non possunt. itaque de singulis verbis satis dictum, quae, ut alio loco ostendi, per se nullam virtutem habent. sed ne inornata sunt quidem, nisi cum sunt infra rei, de qua loquendum est, dignitatem, excepto si obscena nudis nominibus enuntientur.
3.39 quod viderint, qui non putant esse vitanda, quia nec sit vox ulla natura turpis et, si qua est rei deformitas, alia quoque appellatione quacunque ad intellectum eundem nihilominus perveniat. ego Romani pudoris more contentus, ut iam respondi talibus, verecundiam silentio vindicabo.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme