Book 8
3.23
res quidem praecipue in scholis anceps et frequenter causa risus, nunc utique, cum haec exercitatio procul a veritate seiuncta laboret incredibili verborum fastidio ac sibi magnam partem sermonis absciderit.
3.24
cum sint autem verba propria, ficta, translata, propriis dignitatem dat antiquitas. namque et sanctiorem et magis admirabilem faciunt orationem, quibus non quilibet fuerit usurus, eoque ornamento acerrimi iudicii P. Vergilius unice est usus.
3.25
olli enim et quianam et moerus moerus, O. Ribbeck: mus, AG. et pone et pellacia pellacia, Ribbeck : pollicerent or policent, MSS. aspergunt illam, quae etiam in picturis est gratissima, vetustatis inimitabilem arti auctoritatem. sed utendum modo, nec ex ultimis teneris repetenda. satis est vetus quaeso; quid necesse est quaiso quaiso, Gertz: quam, MSS. dicere? oppido quidem quidem, Halm : quam, MSS. usi sunt paulum tempore nostro superiores, vereor, ut iam nos ferat quisquam; certe antegerio, cuius eadem significatio est, nemo nisi ambitiosus utetur.
3.26
aerumnosum aerumnosum, Zumpt : erumnas, AG. quid opus est? tanquam parum sit, si dicatur quid horridum. reor tolerabile, autumo tragicum, prolem dicere inusitatum est, dicere inusitatum eat, Halm : dicendi versum ei, AG. prosapiam insulsum. quid multa? totus prope mutatus est sermo.