Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 8

3.15 sed ad propositum. et quoniam orationis tam ornatus quam perspicuitas aut in singulis verbis est aut in pluribus positus, quid separata, quid iuncta exigant, consideremus. quanquam enim rectissime traditum est, perspicuitatem propriis, ornatum translatis verbis magis egere, sciamus nihil ornatum esse quod sit improprium.
3.16 sed cum idem frequentissime plura significent (quod συνωνυμία vocatur), iam sunt aliis alia honestiora, sublimiora, nitidiora, iucundiora, vocaliora. nam ut syllabae e litteris melius sonantibus clariores sunt, ita verba e syllabis magis vocalia et, quo plus quodque spiritus habet, auditu pulchrius. Et quod facit syllabarum, idem verborum quoque inter se copulatio, ut aliud alii iunctum melius sonet. diversus tamen usus.
3.17 nam rebus atrocibus verba etiam ipso auditu aspera magis convenient. at universum quidem optima simplicium creduntur, quae aut maxime exclamant aut sono sunt iucundissima. et honesta quidem turpibus potiora semper nec sordidis unquam in oratione erudita locus.
3.18 clara illa atque sublimia plerumque materiae modo discernenda sunt. quod alibi magnificum, tumidum alibi, et quae humilia circa res magnas, apta circa minores videntur. ut autem in oratione nitida notabile humilius verbum et velut macula, ita a sermone tenui sublime nitidumque discordat fitque corruptum, quia in plano tumet.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme