Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 8

2.23 similis autem ratio est in omnibus. nam si neque pauciora quam oportet neque plura neque inordinata aut indistincta dixerimus, erunt dilucida et negligenter quoque audientibus aperta; quod et ipsum in consilio est habendum, non semper tam esse acrem iudicis intentionem, ut obscuritatem apud se ipse discutiat et tenebris orationis inferat quoddam intelligentiae suae lumen, sed multis eum frequenter cogitationibus avocari, nisi tam clara fuerint, quae dicemus, ut in animum eius oratio, ut sol in oculos, etiamsi in eam non intendatur, incurrat.
2.24 quare non, ut intelligere possit, sed, ne omnino possit non intelligere, curandum. propter quod etiam repetimus saepe, quae non satis percepisse eos qui cognoscunt putamus: quae causa utique nostra culpa dicta obscurius est: ad planiora et communia magis verba descendimus; cum id ipsum optime fiat, quod nos aliquid non optime fecisse simulamus.
3.1 venio nunc ad ornatum, in quo sine dubio plus quam in ceteris dicendi partibus sibi indulget orator. nam emendate quidem ac lucide dicentium tenue praemium est, magisque ut vitiis carere quam ut aliquam magnam virtutem adeptus esse videaris. inventio cum imperitis saepe communis,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme