Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 8

2.19 ne ego quidem intellexi. alii brevitatem aemulati necessaria quoque orationi subtrahunt verba et, velut satis sit scire ipsos quid dicere velint, quantum ad alios pertineat, nihil putant. at ego otiosum sermonem dixerim, quem auditor suo ingenio intelligit. quidam , emutatis in perversum dicendi figuris, idem vitium consequuntur.
2.20 pessima vero sunt ἀδιανόητα, hoc est, quae verbis aperta occultos sensus habent, ut cum dictus est caecus secundum viam stare, cum ductus, A: conductus, G: cum dictus, Spalding : viam A: vitam, G. This sentence is unintelligible. Halm reads cum dictus eat caecus secundum vitam ( G. ) stare, which night conceivably be intended to mean ' as when the blind man was said to stand there to gain his living,' a rare use of vita. et, qui suos artus morsu lacerasset, fingitur in scholis supra se cubasse.
2.21 ingeniosa haec et fortia et ex ancipiti diserta creduntur, pervasitque pervasitque, Badius : persuasitque, MSS. iam multos ista persuasio, ut id iam demum eleganter atque exquisite dictum putent, quod interpretandum sit. sed auditoribus etiam nonnullis grata sunt haec, quae cum intellexerunt acumine suo delectantur et gaudent, non quasi audierint sed quasi invenerint.
2.22 nobis prima sit virtus perspicuitas, propria verba, rectus ordo, non in longum dilata conclusio, nihil neque desit neque superfluat: ita sermo et doctis probabilis et planus imperitis erit. haec eloquendi observatio. nam rerum perspicuitas quo modo praestanda sit, diximus in praeceptis narrationis.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme