Book 8
2.3
nec video quare clarus orator duratos muria pisces nitidius esse crediderit quam ipsum id quod vitabat. vitabat, Aldine ed.: videbat, MSS. In hac autem proprietatis specie, quae nominibus ipsis cuiusque rei utitur, nulla virtus est, at quod ei contrarium est, vitium. id apud nos improprium, ἄκυρον apud Graecos vocatur, quale est,
2.4
tantum sperare dolorem, aut, quod in oratione Dolabellae emendatum a Cicerone adnotavi, mortem ferre, aut, qualia nunc laudantur a quibusdam, quorum est, de cruce verba ceciderunt. non tamen quidquid non erit proprium, protinus et improprii vitio laborabit, quia primum omnium multa sunt et Graece et Latine non denominata.
2.5
nam et, qui iaculum emittit, iaculari dicitur, qui pilam aut sudem, appellatione privatim sibi adsignata caret; et ut, lapidare quid sit, manifestum est, ita glebarum testarumque iactus non habet nomen.
2.6
unde abusio, quae κατάχρησις dicitur, necessaria. translatio quoque, in qua vel maximus est orationis ornatus, verba non suis rebus accommodat. quare proprietas non ad nomen, sed ad vim significandi refertur nec auditu, sed intellectu perpendenda est.
2.7
secundo modo dicitur proprium inter plura, quae sunt eiusdem nominis, id unde cetera ducta sunt; ut vertex est contorta in se aqua vel quidquid aliud similiter vertitur, inde propter flexum capillorum pars summa capitis, ex hoc id quod in montibus eminentissimum. recte dixeris haec omnia vertices, proprie tamen unde initium est.