Book 8
pr.1
his fere, quae in proximos quinque libros collata sunt, ratio inveniendi atque inventa disponendi continetur, quam ut per omnes numeros penitus cognoscere ad summam scientiae necessarium est, ita incipientibus brevius ac simplicius tradi magis convenit.
pr.2
aut enim difficultate institutionis tam numerosae atque perplexae deterreri solent, aut eo tempore, quo praecipue alenda ingenia atque indulgentia quadam enutrienda sunt, asperiorum tractatu rerum atteruntur, aut, si haec sola didicerunt, satis se ad eloquentiam instructos arbitrantur, aut quasi ad certas quasdam dicendi leges adligati conatum omnem reformidant.
pr.3
unde existimant accidisse ut, qui diligentissimi artium scriptores exstiterint, ab eloquentia longissime fuerint. via tamen opus est incipientibus, sed ea plana et cum ad ingrediendum tum ad demonstrandum expedita. eligat itaque peritus ille praeceptor ex omnibus optima et tradat ea demum in praesentia quae placet, remota refutandi cetera mora. sequentur enim discipuli, quo duxeris.
pr.4
mox cum robore dicendi crescet etiam eruditio. iidem primo solum iter credant esse in quod inducentur, mox illud cognituri etiam optimum. sunt autem neque obscura neque ad percipiendum difficilia quae scriptores diversis opinionibus pertinaciter tuendis involverunt.