Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 7

10.13 si multiplices causae erunt, quis ordo faciendus, quae testimonia tabulaeve cuiusque generis in actione recitandae, quae reservandae. haec est velut imperatoria virtus copias suas partientis ad casus proeliorum, retinentis partes per castella tuenda custodiendasve urbes, petendos commeatus, obsidenda itinera, mari denique ac terra dividentis. sed haec in oratione praestabit,
10.14 cui omnia adfuerint, natura, doctrina, studium. quare nemo exspectet, ut alieno tantum labore sit disertus. vigilandum , durandum, durandum, Bonnell: dicendum, A.: dicat iterum, G. enitendum, pallendum est, facienda sua cuique vis, suus usus, sua ratio, non respiciendum ad haec, sed in promptu habenda, nec tanquam tradita sed tanquam innata.
10.15 nam via demonstrari potest, velocitas sua cuique est; verum ars satis praestat, si copias eloquentiae ponit in medio; nostrum est uti eis scire.
10.16 neque enim partium est demum dispositio, sed in his ipsis primus aliquis sensus et secundus et tertius; qui non modo ut sint ordine collocati, laborandum est, sed ut inter se vincti atque ita cohaerentes, ne commissura perluceat; corpus sit, non membra.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme