Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 7

10.9 quae in rerum natura sunt, adumbrare didicit? sed percepta semel imitandi ratione adsimulabit quidquid acceperit. quis non faber vasculum aliquod, quale nunquam viderat, fecit?
10.10 quaedam vero non docentium sunt, sed discentium. nam medicus, quid in quoque valetudinis genere faciendum sit, quid quibusque signis providendum, docebit; vim sentiendi pulsus venarum, coloris modos, spiritus meatum, caloris distantiam, quae sui cuiusque sunt ingenii, non dabit. quare plurima petamus a nobis et cum causis deliberemus cogite musque homines ante invenisse artem quam docuisse. illa enim potentissima est,
10.11 quaeque vere dicitur oeconomica totius causae dispositio, quae nullo modo constitui nisi velut in re praesente potest: ubi adsumendum prooemium, ubi omittendum, ubi utendum expositione continua, ubi partita, ubi ab initiis incipiendum, ubi more Homerico e mediis vel ultimis, ubi omnino non exponendum,
10.12 quando a nostris, quando ab adversariorum propositionibus incipiamus, quando a firmissimis probationibus, quando a levioribus; qua in causa praeponendae prooemiis quaestiones, qua praeparatione praemuniendae, quid iudicis animus accipere possit statim dictum, quo paulatim deducendus, singulis an universis opponenda refutatio, reservandi perorationi an per totam actionem diffundendi adfectus, de iure prius an de aequitate dicendum; anteacta crimina an de quibus iudicium est prius obiicere vel diluere conveniat;

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme