Book 7
9.12
pluribus verbis emendandum, ubi est id, quod quo referatur dubium est, et ipsum ipsum, later MSS.: ipse est, AG. est ambiguum. heres meus dare illi damnas esto omnia sua. in quod genus incidit Cicero loquens de C. Fannio; is soceri instituto, quem, quia cooptatus in augurum collegium non erat, non admodum diligebat, praesertim cum ille Q. Scaevolam sibi minorem natu generum praetulisset. nam sibi et ad socerum referri et ad Fannium potest.
9.13
productio quoque in scripto et correptio in dubio relicta causa est ambiguitatis, ut in hoc, Cato . aliud enim ostendit brevis secunda syllaba casu nominativo, aliud eadem syllaba producta casu dativo aut ablativo. aliud eadem ablativo, added by Regius. Plurimae praeterea sunt aliae species, quas persequi nihil necesse est.
9.14
nec refert, quo modo sit facta amphibolia aut quo resolvatur. duas enim res significari manifestum est et, quod ad scriptum vocemve pertinet, in utramque partem par est. ideoque frustra praecipitur, ut in hoc statu vocem ipsam ad nostram partem conemur vertere. nam , si id fieri potest, amphibolia non est. amphiboliae autem omnis erit in his quaestio;
9.15
aliquando, uter sit secundum naturam magis sermo, semper, utrum sit aequius, utrum is, qui scripsit ac dixit, voluerit. quarum in utramque partem satis ex his, quae de coniectura et qualitate diximus, praeceptum est.