Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 7

9.7 Per collocationem, ubi dubium est, quid quo referri oporteat, ac frequentissime, cum quidem medium est, cum utrinque possit trahi, ut de Troilo Vergilius, lora tenens tamen. hic , utrum teneat tamen lora an, quamvis teneat, tamen trahatur, quaeri potest. unde controversia illa,
9.8 testamento quidam iussit poni statuam auream hastam tenentem. quaeritur , statua hastam tenens aurea esse debeat an hasta esse aurea in statua alterius materiae? fit per flexum idem magis: quinquaginta ubi erant centum inde occidit Achilles. saepe ,
9.9 utri duorum antecedentium sermo subiunctus sit, in dubio est: unde et controversia, heres meus uxori meae dare damnas esto argenti quod elegerit pondo centum. uter eligat, quaeritur. verum id, quod ex his primum est, mutatione casuum, sequens divisione verborum aut translatione emendatur, tertium adiectione.
9.10 accusativi geminatione facta amphibolia solvitur ablativo, ut illud, Lachetem audivi percussisse Demean. fiat a Lachete percussum Demean. sed ablativo ipsi, ut in primo diximus, inest naturalis amphibolia. caelo decurrit aperto: utrum per apertum caelum, an cum apertum esset.
9.11 divisio respiratione et mora constat: statuam, deinde auream hastam; vel statuam auream, deinde hastam. adiectio talis est, argentum, quod elegerit ipse, ut heres intelligatur, vel ipsa, ut uxor. adiectione facta amphibolia, qualis sit, Nos Nos, radius : Nunc, MSS.: Hunc, Spalding . flentes illos deprehendimus, detractione solvetur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme