Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 7

1.18 iuris autem quaestiones solent esse nonnunquam ex alis atque allis conflictionibus, facti semper idem spectant; ex utroque genere similis ordo est. sed prius de dissimilibus, ex quibus infirmissimum quidque primum tractari oportet, ideo quod quasdam quaestiones exsecuti donate solemus et concedere; neque enim transire ad alias possumus nisi omissis prioribus. quod ipsum ita fieri oportet,
1.19 non ut damnasse eas videamur, sed omisisse, quia possimus etiam sine eis vincere. procurator alicuius pecuniam petit ex fenore hereditario: potest incidere quaestio, an huic esse procuratori liceat.
1.20 finge nos, postquam tractavimus eam, remittere vel etiam convinci: quaeretur, an ei, cuius nomine litigatur, procuratorem habendi sit ius. discedamus hinc quoque: recipit materia quaestionem, an ille, cuius nomine agitur, heres sit feneratoris an ex asse heres. haec quoque concessa sint:
1.21 quaeretur an debeatur. contra nemo tam demens fuerit, ut cum id quod firmissimum duxerit se habere protulerit, protulerit, Halm : omitted by MSS. remittat illud et ad leviora transcendat. huic ex schola simile est: non abdicabis adoptatum; ut hunc quoque, non virum. fortem; ut et fortem, non qui cuicunque qui cuicunque, W. Meyer : quicunque, MSS. voluntati tuae non paruerit; ut ex alia omnia subiectus sit, non propter optionem; ut propter optionem, non propter talem optionem. optionem optionem, Obrecht : opinionem opinionem, MSS.: ut propter optionem omitted by MSS. Haec iuris quaestionum differentia est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme