Book 7
7.3
colliduntur autem aut pares inter se, ut si optio tyrannicidae et viri fortis comparentur, utrique data quod velit petendi potestate; hic meritorum, temporis, praemii collatio est; aut secum ipsae, ut duorum fortium, duorum tyrannicidarum, duarum raptarum, in quibus non potest esse alia quaestio, quam temporis, utra prior sit, aut qualitatis, utra iustior sit petitio.
7.4
diversae quoque leges confligunt aut similes aut impares. aut impares. diversae , Christ : ut duae, AG. diversae , quibus etiam citra adversam legem contradici possit, ut in hac controversia: magistratus ab arce ne discedat; vir fortis optet quod volet: impunitatem magistratus petit. vir fortis petit, added by Christ: it is possible that no insertion is necessary, the heading Magistratus discedat being considered by Q. as sufficient indication of a familiar theme. vel alia nulla obstante quaeri potest, vir fortis an, quidquid optarit, accipere debeat. et in legem legem, added by Halm. magistratus multa dicentur, quibus scriptum expugnatur; si incendium in arce fuerit, si in hostes decurrendum.
7.5
similes , contra quas nihil opponi potest nisi lex altera: tyrannicidae imago in gymnasio ponatur; contra, mulieris imago in gymnasio ponatur; contra gymnasio, added by Regius. ne ponatur. mulier tyrannum occidit. nam neque mulieris imago ullo alio casu poni potest nec tyrannicidae ullo alio casu summoveri.