Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 7

5.3 cum ex praescriptione lis pendet, de ipsa re quaeri non est necesse. ignominioso filius praescribit: de eo solo solo, Regius : loco, G: colo, A. iudicatio est, an liceat. quotiens tamen poterimus, efficiendum est, ut de re quoque iudex bene sentiat; sic enim iuri nostro libentius indulgebit, ut in sponsionibus, quae ex interdictis fiunt, etiam si non proprietatis est quaestio sed tantum possessionis, tamen non solum possedisse nos, sed etiam nostrum possedisse docere oportebit. sed frequentius etiam quaeritur de intentione.
5.4 vir fortis optet, quod volet. nego illi dandum, quidquid optaverit: non habeo praescriptionem, sed tamen voluntate contra verba praescriptionis nodo utor. in utroque autem genere status iidem sunt.
5.5 porro lex omnis aut tribuit aut adimit aut punit aut iubet aut vetat aut permittit. litem habet aut propter se ipsam aut propter alteram, quaestionem aut in scripto aut in voluntate.
5.6 scriptum aut apertum est aut obscurum aut ambiguum. quod de legibus dico, idem accipi volo de testamentis, pactis, stipulationibus, omni denique scripto, idem de voce. et quoniam quattuor eius generis quaestiones vel status facimus, singulos percurram.
6.1 scripti et voluntatis frequentissima inter consultos quaestio est, et pars magna controversi iuris hinc pendet; quo minus id accidere in scholis mirum est, ubi etiam ex industria fingitur. eius genus unum est, in quo et de scripto et de voluntate quaeritur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme