Book 7
4.42
stuprator decem milia dare debeat, quae poena huic crimini constitute est, an, quia se stupratus suspendit, capite puniri tanquam causa mortis. quo in genere falluntur, qui ita dicunt, tanquam inter duas leges quaeratur: nam de decem milibus nulla controversia est, quae non petuntur.
4.43
iudicium redditur, an reus causa sit mortis. in coniecturam quoque eadem species cadit, cum, perpetuo an quinquennali sit exilio multandus, in controversiam venerit; nam an prudens caedem commiserit quaeritur.
4.44
illa quoque, quae ex numero ducitur, pendet ex iure, an Thrasybulo triginta praemia debeantur, et, cum duo fures pecuniam abstulerint, separatim quadruplum quisque an duplum debeat. sed hic quoque factum aestimatur et, tamen ius ipsum pendet ex qualitate.
5.1
qui neque fecisse se negabit neque aliud esse quod fecerit dicet neque factum defendet, necesse est in suo iure consistat, in quo plerumque actionis est quaestio.
5.2
ea non semper, ut quidam putaverunt, iudicium antecedit, qualia sunt praetorum curiosa consilia, cum de iure accusatoris ambigitur; sed in ipsis iudiciis frequentissime versatur. est autem autem, Spalding : enim, MSS. duplex eius disceptationis condicio, quod aut intentio aut praescriptio habet controversiam. ac fuerunt, qui praescriptionis statum facerent, tanquam ea non iisdem omnibus quibus ceterae leges quaestionibus contineretur.