Book 7
4.7
alterum est defensionis genus, in quo factum per se improbabile adsumptis extrinsecus auxiliis tuemur; id vocant κατ᾽ ἀντίθεσιν Latine hoc quoque non ad verbum transferunt, adsumptiva enim dicitur causa. in quo genere fortissimum est,
4.8
si crimen causa facti tuemur, qualis est defensio Orestis, Horatii, Milonis. Ἀντέγκλημα dicitur, quia omnis nostra defensio constat eius accusatione, qui vindicatur: occisus est, sed latro; excaecatus, sed raptor.
4.9
est et illa ex causis facti ducta defensio priori contraria, in qua neque factum ipsum per se, ut in absoluta quaestione, defenditur neque ex contrario facto, sed ex aliqua utilitate aut rei publicae aut hominum multorum aut etiam ipsius adversarii, nonnunquam et nostra, si modo id erit, quod facere nostra causa fas sit; quod sub extrario accusatore et legibus agente prodesse nunquam potest, in domesticis disceptationibus potest.
4.10
nam et filiis pater in iudicio abdicationis et maritus uxori, si malae tractationis accusabitur, et patri filius, si dementiae causa erit, non inverecunde dicet multum sua interfuisse. in quo tamen incommoda vitantis melior quam commoda petentis est causa.
4.11
quibus similia etiam in vera rerum quaestione tractantur. nam quae in scholis abdicatorum, haec in foro exheredatorum a parentibus et bona apud centumviros repetentium ratio est; quae illic malae tractationis, hic rei uxoriae, cum quaeritur utrius culpa divortium factum sit; quae illic dementiae, hic petendi curatoris.