Book 7
3.31
iuvenes , qui convivere solebant, constituerunt, ut rei litore cenarent. unius , qui cenae defuerat, nomen tumulo, quem exstruxerant, inscripserunt. pater eius, a transmarina peregrinatione cum ad litus idem appulisset, lecto nomine suspendit se.
3.32
dicuntur ii causa mortis fuisse. hic finitio est accusatoris, per quem factum est, ut quis perierit, causa mortis est; rei est, qui fecit quid sciens, per quod perire homini necesse est. remota finitione accusatori sat est dicere, causa mortis fuistis; per vos enim factum est, ut homo periret; quia, nisi vos illud fecissetis, viveret.
3.33
contra , Non statim, per quem factum est, ut quis periret, is damnari debet, ut accusator, testis, iudex rei capitalis. nec undecunque causa fluxit, ibi culpa est: ut si quis profectionem suaserit aut amicum arcessierit trans mare et is naufragio perierit, ad cenam invitarit et is cruditate illic contracta decesserit.
3.34
nec fuerit rei causa mortis solum adolescentium factum sed credulitas senis, rei dolore ferundo infirmitas; denique, si fortior fuisset aut prudentior, uiueret. nec mala mente fecerunt; et ille potuit vel ex loco tumuli vel ex opere tumultuario suspicari non esse monumentum. qui ergo puniri debent, rei quibus omnia absunt absunt, Teuffel: sunt, MSS. homicidae praeter manum?