Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 7

2.49 quae sunt dubia, nunquam possunt nocere nisi aut incerto auctore aut mortuo. nocte audita vox est, cauete tyrannidem; et, interrogatus , cuius veneno moreretur respondit, Non expedit tibi scire. nam si est, qui possit interrogari, solvet ambiguitatem.
2.50 cum autem dicta factaque nostra defendi solo animo possint, aliena varie refutantur. de uno quidem maximo genere coniecturalium controversiarum locuti videmur, sed videniur sed, Spalding : videmnus et, G; videnlur et, A. in omnes aliquid ex his cadit. nam furti, depositi, creditae pecuniae et a facultatibus argumenta veniunt, an fuerit, quod deponeretur, et a personis, an ullum deposuisse apud hunc, vel huic credidisse credibile sit, an petitorem calumniari, an reum infitiatorem esse vel furem.
2.51 sed etiam in furti reo sicut in caedis quaeritur de facto et de auctore. crediti et depositi duae quaestiones, sed nunquam iunctae, an datum sit, an redditum. habent aliquid proprii adulterii causae, quod plerumque duorum discrimen est et de utriusque vita dicendum, quanquam et id quaeritur, an utrumque pariter defendi oporteat. cuius rei consilium nascetur ex causa; nam si adiuvabit pars altera, coniungam; si nocebit, separabo. ne quis autem mihi putet temere excidisse,
2.52 quod plerumque duorum crimen esse adulterium, non semper dixerim: potest accusari sola mulier incerti adulterii: munera domi inventa sunt; pecunia, cuius auctor non exstat; codicilli, dubium ad quem scripti In falso quoque ratio similis;

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme