Book 7
1.4
erat mihi curae ex controversiis forensibus nosse omnia, quae ex causa versarentur. nam ex schola certa sunt et pauca et ante declamationem exponuntur, quae themata Graeci vocant, Cicero proposita. cum haec ex conspectu quodammodo collocaveram, non minus pro adversa parte quam pro mea cogitabam.
1.5
et primum (quod non difficile dictu est sed tamen ante omnia intuendum) constituebam, quid utraque pars vellet efficere, tum per quid, hoc modo. cogitabam , quid primum petitor diceret. id aut confessum erat aut controversum.
1.6
si confessum, non poterat ibi esse quaestio. transibam ergo ad responsum partis alterius, idem intuebar; nonnunquam etiam quod inde obtinebatur confessum erat. ubi primum coeperat non convenire, quaestio oriebatur. id tale est: occidisti hominem; Occidi.
1.7
convenit ; transeo. rationem reddere debet reus, quare occiderit. adulterum , inquit, cum adultera occidere licet. legem esse certum est. tertium iam aliquid videndum est, ex quo pugna consistat. non fuerunt adulteri; Fuerunt: quaestio; de facto ambigitur, coniectura est.
1.8
interim et hoc tertium confessum est adulteros fuisse sed tibi, inquit accusator, illos non licuit occidere; exul enim eras, aut ignominiosus. de iure quaeritur. at si protinus dicenti occidisti respondeatur non occidi, statim pugna est. si explorandum est, ubi controversia incipiat, et considerari debet, quid primam quaestionem faciat. quid faciat, Happel : quae facit, AG. Intentio simplex, occidit Saturninum Rabirius;