Book 7
2.36
aut aliquas fortasse latentes fuisse aut nihil ad rem pertinere cur fecerit, si fecit, aut etiam dignius esse odio scelus, quod non habuerit causam. patronus vero, quotiens poterit, instabit huic loco, ut nihil credibile sit factum esse sine causa. quod Cicero vehementissime multis orationibus tractat, praecipue tamen pro Vareno, qui omnibus aliis premebatur; nam et damnatus est. at ,
2.37
si proponitur, cur factum sit, aut falsam causam aut levem aut ignotam reo dicet. possunt autem esse aliquae interim ignotae, an heredem habuerit, an accusaturus fuerit eum, a quo dicitur dicitur, vulgo: dicetur, AG. occisus. si alia defecerint, non utique spectandas esse causas; nam quem posse reperiri, qui non metuat, oderit, speret?
2.38
plurimos tamen haec salva innocentia facere. neque illud est omittendum, non omnes causas in omnibus personis valere. nam ut alicui sit furandi causa paupertas, non erit idem in Curio Fabricioque momentum.
2.39
de causa prius an de persona dicendum sit, quaeritur, varieque est ab oratoribus factum, a Cicerone etiam praelatae frequenter causae. mihi , si neutro litis condicio praeponderet, secundum naturam videtur incipere a persona. nam hoc magis generale est rectiorque divisio, an ullum crimen credibile, an hoc.
2.40
potest tamen id ipsum, sicut pleraque, vertere utilitas. nec tantum causae voluntatis sunt quaerendae, sed interim et erroris, ut ebrietas, ignorantia. nam ut haec in qualitate crimen elevant, ita in coniectura premunt.