Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 7

2.26 testimonia comparantur. illud quoque, etiamsi non est ἀντικατηγορία, simili tamen ratione tractatur, in quo citra accusationem quaeritur, utrum factum sit. utraque enim pars suam expositionem habet atque eam tuetur, ut in lite Urbiniana petitor dicit, Clusinium Figulum filium Vrbiniae acie victa, in qua steterat, fugisse, iactatumque casibus variis, retentum etiam a rege, tandem in Italiam ac patriam suam Marrucinos Marrucinos, Bonnell: Marginos, MSS. venisse atque ibi agnosci; Pollio contra, servisse eum Pisauri dominis duobus, medicinam factitasse, manumissum alienae se familiae venali immiscuisse, a se rogantem, a se rogantem, A: ac roganterm, arrogantem, other MSS. ut ei serviret, emptum.
2.27 nonne tota lis constat duarum causarum comparatione et coniectura duplici atque diversa? quae autem accusantium ac defendentium, eadem petentium et infitiantium ratio est. ducitur coniectura primum a praeteritis. in his sunt personae, causae, consilia. nam is ordo est, ut facere voluerit, potuerit, fecerit. ideoque intuendum ante omnia, qualis sit de quo agitur.
2.28 accusatoris autem est efficere ut, si quid obiecerit non solum turpe sit, sed etiam crimini, de quo est iudicium, quam maxime conveniat. nam si reum caedis impudicum vel adulterum vocet, laedat quidem infamia, minus tamen hoc ad fidem valeat quam si audacem, petulantem, crudelem, temerarium ostenderit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme