Book 7
2.23
sive crimen reus citra accusationem in adversarium vertit (ut Roscius in accusatores suos, quamvis reos non fecisset), sive in ipsos, quos sua manu periisse dicemus, factum deflectitur, lion aliter quam in iis quae mutuam accusationem habent utriusque partis argumenta inter se comparantur.
2.24
id autem genus de quo novissime dixi non solum in scholis saepe tractatur, sed etiam in foro. nam id est in causa Naevii Arpiniani solum quaesitum, praecipitata esset ab eo uxor an se ipsa sua sponte iecisset. cuius actionem et quidem solam in hoc tempus emiseram, quod ipsum me fecisse ductum iuvenali cupiditate gloriae fateor. nam ceterae, quae sub nomine meo feruntur, feruntur, cod. monac : runtur, A: fecerunt, G. negligentia excipientium in quaestum notariorum corruptae minimam partem mei habent.
2.25
est et alia duplex coniectura huic ἀντικατηγορίᾳ diversa, de praemiis, ut in illa controversia, tyrannus suspicatus a medico suo datum sibi venenum torsit eum et, cum is dedisse se pernegaret, arcessit alterum medicum; ille datum ei venenum dixit, sed se antidotum daturum, et dedit ei potionem, qua epota tyrannus decessit. de praemio duo medici contendunt. nam ut illic factum in adversarium transferentium, ita hic sibi vindicantium personae, causae, facultates, tempora, instrumenta,