Book 7
2.14
refert enim, convivium praecesserit laetitia laetitia, added by Philander. an tristitia, labor an otium, labor an otium, Regius : laborantium, MSS. vigilia an quies. Aetas quoque eius, qui periit, discrimen facit; interest, subito defecerit an longiore valetudine consumptus sit. liberior adhuc in utramque partem disputatio, si tantum subita mors in quaestionem venit.
2.15
interim ex persona probatio rei petitur, ut propterea credibile sit venenum fuisse, quia credibile est ab hoc factum veneficium, vel contra. cum vero de reo et de facto quaeritur, naturalis ordo est, ut prius factum esse accusator probet, deinde a reo factum. si tamen plures in persona probationes habuerit, conuertit hunc ordinem.
2.16
defensor autem semper prius negabit esse factum, quia, si in hac parte vicerit, reliqua non necesse habet dicere; victo superest, ut tueri se possit. illic quoque, ubi de facto tantum controversia est, quod si probetur non possit de auctore dubitari, similiter argumenta et ex persona et ex re ducuntur, sed in unam facti quaestionem,
2.17
sicut in illa controversia: (utendum est enim et his exemplis, quae sunt discentibus magis familiaria) abdicatus medicinae studuit. cum pater eius aegrotaret, desperantibus de eo ceteris medicis, adhibitus sanaturum se dixit, si is potionem a se datam bibisset. paler , acceptae potionis epota parte, dixit uenenum sibi datum; filius quod reliquum erat exhausit: pater decessit, ille parricidii reus est.