Book 7
1.63
plerumque autem ex fine causarum de aequitate tractabitur, quia nihil libentius iudices audiunt. aliquando tamen hunc ordinem mutabit utilitas, ut, si ex iure minus fiduciae erit, aequitate iudicem praeparemus.
1.64
nihil habui amplius quod ex universum praeciperem. nunc eamus per singulas causarum iudicialium partes, quas ut persequi ad ultimam speciem, id est ad singulas lites controversiasque, non possum, ita de de, Regius : ex, AG. generalibus scribere licet, ut, quae ex quemque statum frequentissime incidant, tradam. et , quia natura prima quaestio est, factumne sit, ab hoc ordiar.
2.1
coniectura omnis aut de re aut de animo est. utriusque tria tempora, praeteritum, praesens, futurum. de re et generales quaestiones sunt et definitae, id est, et quae non continentur personis et quae continentur.
2.2
de animo quaeri non potest, nisi ubi persona est et de facto constat. ergo cum de re agitur, aut quid factum sit in dubium venit aut quid fiat aut quid sit futurum, ut in generalibus, an atomorum concursu mundus sit effectus, an providentia regatur, an sit aliquando casurus; in definitis: an parricidium commiserit Roscius, an regnum adfectet Manlius, an recte Verrem sit accusaturus Q. Caecilius.