Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 7

1.55 cur non conamur et sic quaerere, num , cuicunque quis non adfuerit? facimus hoc saepe ex iis controversiis, ex quibus petuntur ex vincula qui parentes suos non alunt, ut eam quae testimonium ex filium peregrinitatis reum dixit, eum, qui filium lenoni vendidit. in hoc, de quo loquimur, patre quid apprehendi potest? damnatus est.
1.56 numquid igitur lex ad absolutos tantum patres pertinet? dura prima fronte quaestio. non desperemus; credibile est hoc voluisse legumlatorem, ne auxilia liberorum innocentibus deessent. sed hoc dicere rustico verecundum est, quia innocentem fuisse patrem fatetur.
1.57 dat aliud argumentum controversiae damnatus proditionis cum advocato exulet. vix videtur posse fieri, ut poena filio ex eodem patre, et si adfuerit et si non adfuerit, constitute sit. praeterea lex ad exules nulla pertinet. non ergo credibile est de advocato damnati scriptum; an possunt enim bona esse ulla exulis?
1.58 rusticus rusticus, Regius : scolastica, AG. ex utramque partem dubium facit; disertus et verbis inhaerebit, ex quibus nulla exceptio est, et propter hoc ipsum poenam esse constitutam eis qui non adfuerint, ne periculo exilii deterreantur advocatione, et rusticum innocenti non adfuisse dicet. illud protinus non indignum quod adnotetur, posse ex uno statu duas generales fieri quaestiones, an quisquis? an cuicunque?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme