Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 7

1.47 hanc communem omnium legem leviter adornabit ut iustam. nempe sequetur, ut quaeramus, quid huic tam aequae postulationi respondeatur? at id manifestum est. lex est, quae iubet exheredem esse eum qui patri proditionis reo non adfuerit; tu autem non adfuisti. hanc propositionem necessaria sequitur legis laudatio et eius, qui non adfuerit, vituperatio.
1.48 adhuc versamur ex confessis; redeat animus ad petitorem; numquid non hoc cogitet necesse est, nisi qui sit plane hebes? si lex obstat, nulla lis est, inane iudicium est. atqui et legem esse et hoc, quod ea puniat, a rustico factum extra dubitationem est. quid ergo dicimus? rusticus eram.
1.49 si lex lex, Halm : lexeram, AG. omnes complectitur, nihil proderit. quaeramus ergo num infirmari ex aliquam partem lex possit. quid aliud (saepius dicam) natura permittit quam ut, cum verba contra sint, de voluntate quaeratur? generalis igitur quaestio, verbis an voluntate sit standum. sed hoc ex commune de iure omni disputandum semper nec unquam satis iudicatum est. quaerendum igitur ex hac ipsa, qua consistimus, an aliquid inveniri possit quod scripto adversetur.
1.50 ergo , quisquis non adfuerit, exheres erit? quisquis sine exceptione? iam se illa vel ultro offerent argumenta: et infans? filius enim est et non adfuit; et qui aberat et qui militabat et qui ex legatione erat? iam multum acti est: potest aliquis non adfuisse et heres esse. transeat nunc idem ille,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme