Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 7

1.43 hic illi eloquentes quibusque nos circa lites raras sollicitiores ridiculi videmur, invadent personas favorabiles. actio pro rustico contra disertum, pro viro forti contra imbellem, pro restitutore contra ingratum, pro eo, qui parte contentus sit, contra eum, qui fratri nihil dare ex paternis velit. quae omnia sunt ex materia et multum iuvant,
1.44 victoria tamen non trahunt. in hac quaerentur sententiae, si fieri poterit, praecipites vel obscurae (nam ea nunc virtus est), et pulchre fuerit cum materia tumultu et clamore transactum. illi vero, quibus propositum quidem melius, sed cura ex proximo est, haec velut innatantia videbunt:
1.45 excusatum esse rusticum, quod non interfuerit iudicio nihil collaturus patri; sed ne disertum quidem habere, quod imputet reo, cum is damnatus sit; dignum esse hereditate restitutorem; avarum, impium, ingratum, qui dividere nolit cum fratre eoque sic merito; quaestionem quoque illam primam scripti et voluntatis, qua non expugnata non sit sequentibus locus.
1.46 at qui naturam sequetur illa cogitabit profecto, primo hoc dicturum rusticum: pater intestatus duos nos filios reliquit, partem iure gentium peto. quis tam imperitus, quis tam procul a litteris, quin sic incipiat, etiamsi nescierit, quid sit propositio?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme