Book 7
1.39
contendunt ; quis primus dicat, incertum est, propositio tamen certa; ab eo enim, cuius personam tuebimur, incipiendum erit. et haec quidem de dividendo ex universum praecipi possunt.
1.40
at quomodo inveniemus etiam illas occultiores quaestiones? scilicet, quomodo sententias, verba, figuras, colores: ingenio, cura, exercitatione. non tamen fere unquam nisi imprudentem fugerint, si, ut dixi, naturam sequi ducem velit.
1.41
sed plerique eloquentiae famam adfectantes contenti sunt locis speciosis modo vel nihil ad probationem conferentibus. alii nihil ultra ea quae ultra ea quae, M. Haupt, Mudvig: vitare quae, A : vitare aquae, G. ex oculos incurrunt exquirendum putant. quod quo facilius appareat, unam de schola controversiam, non ita sane difficillimam aut novam, proponam ex exemplum.
1.42
qui reo proditionis patri non adfuerit, exheres sit. proditionis damnatus cum advocato exulet. reo proditionis patri disertus filius adfuit, rusticus non adfuit: damnatus abiit cum advocato ex exilium. rusticus cum fortiter fecisset, praemii nomine impetravit restitutionem patris et fratris. pater reversus intestatus decessit: petit rusticus partem bonorum, orator totum vindicat sibi.