Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 7

pr.1 de inventione, ut arbitror, satis dictum est. neque enim ea demum, quae ad docendum pertinent, exsecuti sumus, verum etiam motus animorum tractavimus. sed ut opera exstruentibus satis non est saxa atque materiam et cetera aedificanti utilia congerere, nisi disponendis eis collocandisque artificium manus adhibeatur, sic in dicendo quamlibet abundans rerum copia cumulum tantum habeat atque congestum, nisi illas eadem dispositio in ordinem digestas atque inter se commissas devinxerit.
pr.2 nec immerito secunda quinque partium posita est, cum sine ea prior nihil valeat. neque enim quanquam fusis omnibus membris statua sit, nisi collocetur, et si quam in corporibus nostris aliorumve animalium partem permutes et transferas, licet habeat eadem omnia, prodigium sit tamen. et artus etiam leviter loco moti perdunt quo viguerunt usum, et turbati exercitus sibi ipsi sunt impedimento.
pr.3 nec mihi videntur errare qui ipsam rerum naturam stare ordine putant, quo confuso peritura sint omnia. sic oratio carens hac virtute tumultuetur necesse est et sine rectore fluitet nec cohaereat sibi, multa repetat, multa transeat, velut nocte in ignotis locis errans, nec initio nec fine proposito casum potius quam consilium sequatur. quapropter totus hic liber serviat dispositioni, dispositioni, early editors: divisioni, MSS.
1 / 69 Next →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme