Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 6

1.15 summa tamen concitandi adfectus accusatori ira hoc est, ut id, quod obiecit, aut quam atrocissimum aut etiam, si fieri potest, quam maxime miserabile esse videatur. atrocitas crescit ex his, quid factum sit, a quo, ira quem, quo animo, quo tempore, quo loco, quo modo; quae omnia infinitos tractatus habent.
1.16 pulsatum querimur: de re primum ipsa dicendum; tum si senex, si puer, si magistratus, si probus, si bene de re publica meritus; etiam si percussus sit a vili aliquo contemptoque vel ex contrario a potente nimium vel ab eo, quo minime oportuit, et si die forte sollemni aut iis temporibus, cum indicia eius rei maxime exercerentur, aut ira sollicito civitatis statu; item ira theatro, ira templo, ira contione,
1.17 crescit invidia; et si non errore nec ira vel etiam, si forte ira, sed iniqua, quod patri adfuisset, quod respondisset, quod honores contra peteret, et si plus etiam videri potest voluisse quam fecit. plurimum tamen adfert atrocitatis modus, si graviter, si contumeliose: ut Demosthenes ex parte percussi corporis, ex vultu ferientis, ex habitu invidiam Midiae quaerit.
1.18 occisus utrum ferro an igne an veneno, uno vulnere an pluribus, subito an exspectatione tortus, ad hanc partem maxime pertinet. utitur frequenter accusator et miseratione, cum aut eius casum, quem ulciscitur, aut liberorum ac parentium solitudinem conqueritur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme