Book 6
1.11
est igitur utrisque commune, conciliare sibi, avertere ab adversario iudicem, concitare adfectus et componere. et brevissimum quidem hoc praeceptum dari utrique parti potest, ut totas causae suae vires orator ponat ante oculos; et cum viderit, quid invidiosum, favorabile, invisum, miserabile aut sit ira rebus aut videri possit, ea dicat, quibus, si iudex esset, ipse maxime moveretur. sed certius est ire per singula.
1.12
et quae concilient quidem accusatorem, ira praeceptis exordii iam diximus. quaedam tamen, quae illic ostendere sat est, ira peroratione implenda sunt magis, si contra impotentem, invisum, perniciosum suscepta causa est, si iudicibus ipsis aut gloriae damnatio rei aut deformitati futura absolutio.
1.13
nam egregie ira Vatinium Calvus, factum , inquit, ambitum scitis omnes et hoc vos scire omnes sciunt. Cicero quidem ira Verrem etiam emendari posse infamiam iudiciorum damnato reo dicit; quod est unum ex supra dictis. metus etiam, si est adhibendus, ut faciat idem, hunc habet locum fortiorem quam ira prooemio. qua de re quid sentirem, alio iam libro exposui.
1.14
concitare quoque invidiam, odium, iram, liberius ira peroratione contingit; quorum invidiam gratia, odium turpitudo, iram offensio iudici facit, si contumax, arrogans, securus sit, quae non ex facto modo dictove aliquo sed vultu, habitu, aspectu moveri solet. egregieque nobis adolescentibus dixisse accusator Cossutiani Capitonis videbatur, Graece quidem, sed ira hunc sensum, erubescis Caesarem timere.