Book 6
4.8
opus est igitur inprimis ingenio veloci ac mobili, animo praesenti et acri. non enim cogitandum, sed dicendum statim est et prope sub conatu adversarii manus exigenda. quare cum in omni parte huiusce officii plurimum facit, totas non diligenter modo sed etiam familiariter nosse causas, tum in altercatione maxime necessarium est, omnium personarum, instrumentorum, temporum, locorum habere notitiam; alioqui et tacendum erit saepe et aliis subiicientibus (plerumque autem studio loquendi fatue modo) accedendum; quo nonnunquam accidit, ut nostra credulitate aliena stultitia erubescamus.
4.9
neque tantum cum his ipsis monitoribus clam res erit tantum clam res erit, Halm : tam cu clarescit, MSS. ; quidam faciunt aperte ut quoque rixentur. ut quoque rixentur, Madvig: quod ( or quae) rixemur, MSS. Videas enim plerosque ira percitos exclamantes, ut iudex audiat contrarium id esse, quod admoneatur, sciatque ille, qui pronuntiaturus est in causa,
4.10
malum quod tacetur. quare bonus altercator vitio iracundiae careat; nullus enim rationi magis obstat adfectus et fert extra causam plerumque et deformia convicia facere ac mereri cogit et in ipsos nonnunquam iudices incitat. melior moderatio ac nonnunquam etiam patientia. neque enim refutanda tantum quae ex contrario dicuntur, sed contemnenda, elevanda, ridenda sunt; nec usquam plus loci recipit urbanitas. hoc , dum ordo est et pudor; contra turbantes audendum et impudentiae fortiter resistendum.