Book 6
4.4
nam ut in qualitate generali, in qua rectene factum quid an contra sit quaeritur, perpetua dominatur oratio, et quaestionem finitionis actiones plerumque satis explicant et omnia paene, in quibus de facto constat aut coniectura artificiali ratione colligitur, ita in iis causis, quae sunt frequentissimae, quae vel solis extra artem probationibus vel mixtis continentur, asperrima in hac parte dimicatio est, nec alibi dixeris magis mucrone pugnari.
4.5
nam et firmissima quaeque memoriae iudicis inculcanda sunt et praestandum quidquid in actione promisimus et refellenda mendacia. nusquam est denique qui cognoscit intentior. nec immerito quidam quanquam in dicendo mediocres hac tamen altercandi praestantia meruerunt nomen patronorum.
4.6
at quidam litigatoribus suis illum modo ambitiosum declamandi sudorem praestitisse contenti cum turba laudantium destituunt subsellia pugnamque illam decretoriam imperitis ac saepe pullatae turbae relinquunt.
4.7
itaque videas alios plerumque iudiciis privatis ad actiones advocari alios ad probationem. quae si dividenda sunt officia, hoc certe magis necessarium est, pudendumque dictu, si plus litigantibus prosunt minores. in publicis certe iudiciis vox illa praeconis praeter patronos ipsum, qui egerit, citat.