Thesauros Literature rhetoric Institutio Oratoria

Institutio Oratoria

Institutio Oratoria Quintilian

Book 6

3.104 eamque sic finit: urbanitas est virtus quaedam in breve dictum coacta et apta ad delectandos mouendosque homines in omnem adfectum animi, maxime idonea ad resistendum vel lacessendum, prout quaeque res aut persona desiderat. cui si brevitatis exceptionem detraxeris, omnes orationis virtutes complexa sit. nam si constat rebus et personis, quod in utrisque oporteat dicere perfectae eloquentiae est. cur autem brevem esse eam voluerit, nescio, cum idem atque cum idem atque, Halm : cumidem ad quem, A: cuidem ad quem, G; quidem at quam, codd. litt. in eodem libro dicat fuisse in multis narrandi urbanitatem. paulo post ita finit, Catonis (ut ait) opinionem secutus, urbanus homo erit, cuius multa bene dicta responsaque erunt, et qui in sermonibus, circulis, conviviis, item in contionibus, omni denique loco ridicule commodeque dicet. risus erunt, quicunque haec faciet orator.
3.106 quas si recipimus finitiones, quidquid bene dicetur, et urbane dicti nomen accipiet. ceterum illi, qui hoc proposuerat, consentanea fuit illa divisio, ut dictorum urbanorum alia seria, alia iocosa, alia media faceret. nam est eadem omnium bene dictorum. verum mihi etiam iocosa quaedam videntur posse in non satis urbana referri.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme